Hľadaný výraz: Mt 24,32-36; Mk 13,28-32; Lk 21,29-33, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas. 33 Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. 34 Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant. 35 Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt. 36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus.

28 A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas. 29 Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. 30 Amen dico vobis: Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant. 31 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. 32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater.

29 Et dixit illis similitudinem: “ Videte ficulneam et omnes arbores: 30 cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas. 31 Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. 32 Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. 33 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

1

mail   print   facebook   twitter